Annus
2 0 1 1


Quid Palaestinenses Israelibus concesserunt?

Quid Palaestinenses Israelibus concesserunt?

Statio televisifica Arabica "Al-Jazeera" litteras secretas publicavit ad actiones pertinentes, quae de statu Palaestinensium Israeliumque gerebantur. Ex quibus apparet Palaestinenses anno MMVIII paratos fuisse ad plurimas res Israelibus concedendas.

Ahmed Korei, qui eo tempore primus minister apud Palaestinenses fuit, proposuisse dicitur, ut Israelibus liceret omnes colonias, quae circa Hierosolymas essent, in potestatem suam redigere una excepta.

Mense Octobri anno MMIX Saeb Erekat, legatus Palaestinensium, proposuit, ut veterior pars Hierosolymarum divideretur ita, ut pars Iudaica et pars Armenica in custodia Israelium essent. Hoc modo Hierosolymas tantae magnitudinis eos accepturos esse, quantam numquam antea habuissent. Praeterea sine dubio fore, ut inter utrosque conveniret de numero perfugarum, qui in Palaestinam redituri essent, deinde de Palaestina militibus vacua.

Tamen ex his litteris apparet Israeles numquam paratos fuisse ad ea consilia probanda.

Al Jazeera praeterea nuntiavit se proximis diebus plures eius generis litteras divulgaturam.

Erekat dixit eas litteras modo palam factas nihil esse nisi "fascem plenum mendaciis". Regimen Palaestinensium numquam adhuc confessum est se tantas res Israelibus concessisse. Cum et Israeles et Palaestinenses Hierosolymas sibi vindicent, de statu eius urbis inter utrosque maxima est dissensio. Mahmoud Abbas, praeses Palaestinensium, nuper declaravit de statu Hierosolymitarum, quae essent Palastinensium, non esse disputandum.

Quod attinet ad litteras supra dictas, Abbas dixit se Arabos de omnibus colloquiis, quae cum Israelibus Americanisque habuisset, certiores fecisse. Eos non ignorare omnes res, de quibus actum esset. Ob eam rem se plane nescire, quis auctor esset nuntiorum, quos Al Jazeera nunc in medium protulisset.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae