Annus
2 0 1 1


Vigiles speciales in Irania interrete coercere debent

Vigiles speciales in Irania interrete coercere debent

Moderatores Iraniani , ut nuntii per interrete divulgati sub custodia sua essent, vigiles interretiales constituerunt. Ismail Ahmadi Moghaddam, praefectus vigilum publicorum, declaravit interrete quibusdam facultatem explorationis praebuisse, qui nuntiis publicis aut privatis ea ratione divulgatis abuterentur. anno MMXII ineunte in omnibus praesidiis vigiles speciales fore, quorum primi iam nunc Teheraniae officium suum praestarent.

Ex electione praesidiatus anno MMIX habita interrete maximi momenti erat iis, qui regimini oppositi sunt. Praeterea moderatores, cum vermis computatralis 'stuxnet' appellatus in proposita sua ad res atomicas pertinentia invaserit, summis viribus contendunt, ut adversus eiusmodi impetus se muniant.

'Stuxnet', cum mense Iunio anno MMX inopinato esset exortus, in compluribus terris officinas industriae machinalis contaminavit atque ex parte debilitavit. Quarum plurimae scilicet in Irania fuere: imprimis officinis ad rem atomicam pertinentibus ea res detrimento fuit.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae