Annus
2 0 1 1


De Religione et dognatibus Plerique homines deum esse credunt etsi nomine indoleque eius saepedissentiunt;

De religione et dogmatibus

Plerique homines deum esse credunt etsi nomine indoleque eius saepe dissentiunt; athei autem, qui deum esse negant, antiquitus vel nulli vel pauci fuerunt; at nostra aetate videtur eorum numerus paulatim augescere.

Credentibus deo quaedam sunt sacra, quae sub religionis nomine, sensu hodierno, nuncupantur; perpauci credentes religione carent, nam religione homines deo coiunguntur atque inter sese per eam congregantur. Qui vero unum deum esse credunt, uno verbo eum Deum vocant: hi sunt Iudaei, Christiani Muslimique. Ex libris sacris comperimus Deum pluribus nominibus quoque invocari, vel Iudaeis Iaveh, Christianis Iesus, Muslimis Alah.

Prisci Christiani operam dederunt ut demostrarent unam esse veram religionem, quam ipse Deus, primo Iudaeos deinde reliquos homines, docuit; revelatio apud Christianos dicitur doctrina, quam Deus hominibus tradidit. Haec revelatio sumitur ex Bibliis Iudaeorum Sacris, ex Novo Testamento, quod Iesu doctrinam amplectitur, ex denique Ecclesiae patribus doctoribusque, qui per saecula didicerunt et docuerunt. Non autem omnia, quae in his scripta sunt, ad revelationem pertinent, qua de causa inter Christianos et inter Catholicos interdum disputatur quae sint aut quae non sint revelatione fidelibus tradita; itaque Ecclesia Catholica decrevit, cum casus fit, dogmata, Papa iubente, proclamare et idcirco affirmare publice et sollemniter aliquam veritatem in revelatione certam inesse; postea talem veritatem fidelium nemo negare potest.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae