In Hispania senatores verba poterunt facere non solum Hispanice sed etiam suis vernaculis linguis vel Catalaunice,
HISPANIA MULTILINGUIS
In Hispania
senatores verba poterunt facere non solum Hispanice sed etiam
suis vernaculis linguis vel Catalaunice, Vasconice, Gallaice Valentineve; die
Martis proximo praeterito hoc modo iam actum est; plerique
Catalaunice locuti sunt.
Expensae non paucae sunt ad hanc rem conficiendam, nam
opus esse conducere 25 translatores, quibus mercedes in summa circa 350 milia euronum annua
dare oportebit. Factiones politicae de hac re valde
disputant. Senatus est locus communis ad cives coadunandos, non
verbis disiungendos. Tamen factiones nationalismo faventes
etiam postulant in Camera Deputatorum linguis vernaculis uti oportere.
Fons: El Mercurio, 20 Ian. 2011,
pag. A-5.
Scripsit Paulus Kangiser
|