Auctoritas Turciae in oriente crescit
Auctoritas Turciae in oriente crescit
Ante paucos annos legati Turci, cum de quadam re controversia
oriebatur, nil nisi sententiam suam dicere solebant. Nunc autem
res longe aliter se habet: minister Turcus rerum exterarum,
Davutoglu (photographemate supra monstratus), saepius
saepiusque ad problemata solvenda vocatur. Ita Saad al Hariri,
primus minister Libanensis, cum partes Hisbollah ex
administratione rei publicae se recepissent, Turcos adiit. Qui
scilicet utrosque conciliare non potuit, primum, quod Hassan
Nasrallah, dux Schiitarum, novas condiciones tulit, deinde, quod
partium Hisbollah non interest caedem patris eius, Rafiq Hariri,
patefieri. Davutoglu licet irritus fuerit, tamen notatu est
dignum, quod Hariri neque Civitates Unitas neque Franciam neque
Aegyptum adiit.
Non solum in Libano, sed etiam in Iraquia atque in aliis
civitatibus legati Turci operam dant, ut partes inter se
discordes concilientur. Quod Turcis eo magis contingit, quod
nullius socii habentur: hoc tempore Turci in omnium fere
civitatum amicitia sunt Israelia scilicet excepta.
Davutoglu, cum in Iraquia cum grege quodam Sunnitarum
colloqueretur, dixit Bagdetiam olim urbem orbis mediam fuisse, in
qua cultus humanitasque floreret; nunc eam propter discordias
civiles iacere. Quo audito unus e ducibus eorum: "Huic viro
confidimus", inquit, "quippe qui loquatur ut civis
Bagdetiensis".
Tamen incertum est, quod Turci in animo habent. Quos in ea
regione praevalere ceterae nationes nolunt. Praeterea Turci non
omnia problemata solvere possunt: democratia ab iis non in alias
terras transferatur: sin aliter, Turci interpretes eis, qui in ea
regione potentes sunt, non grati essent.
Seditione in Tunisia ortaTurci primo tacebant; deinde, cum
alea iacta esset, Erdogan res mutatas probavit. Sero plauserit,
tamen in primis eorum fuit, qui civitatibus Mahumetanis praesunt.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|