El Baradei regimini Aegyptio reclamare vult
El Baradei regimini Aegyptio reclamare vult
Seditione in Tunisia facta regimen
quoque praesidis Hosni Mubarak in periculo est. Mahumetus El
Baradei, qui antea consilio internationali praefuerat, cui res
atomica commissa est (IAEA): "Non potest fieri" inquit,
"quin res mutentur". Se id agere, ut cives nulla vi
adhibita regimini reclamantes ab electionibus praesidiatus, quae
essent mense Septembri, se abstinerent; se sperare hoc modo
regimini finem factum iri.
Baradei hoc tempore contendit, ut cives petitionem subscribant
democratiae instituendae: unam fere millionem Aegyptiorum eam
petitionem adhuc subscriptione sua probavisse. "Quo plures
subscribent", inquit, "eo magis regimen urgebitur statu
legitimo imminuto".
Se quidem sperare fore, ut res iam ante electiones mutentur;
sin aliter, se cives hortaturum, ut electionibus se abstineant.
Ita fore, ut vera natura regiminis appareat, scilicet regiminis ,
in quo summa potestas penes paucos sit.
El Baradei imprimis multitudinem iuvenum appellavit: quos enim,
cum ulla spe deiecti essent, nil iam timere, cum seniores aut
aequo animo res ferrent aut potestatem regiminis timerent. Quem
timorem non esse mirum, cum homines in vincula conici ac torqueri
solerent.
Quod ad se ipsum pertineret, El Baradei negavit se
praesidiatum petere, nisi electionibus liberis aequisque. Rebus
non mutatis sibi quidem non licere praesidiatum petere. Quod
nullis scilicet candidatis licere nisi regimini probatis.
El Baradei, qui civitatem Aegyptiam funditus mutare in animo
habet, "nova domus nobis aedificanda est", inquit,
"in qua omnibus eadem iura et officia sunt. Hoc tempore XLII
centesimis Aegyptiorum ne unus quidem dollarius in die suppetit,
XXVIII centesimae neque legere neque scribere sciunt. Condicio
civitatis in dies peius fit".
Scripsit Volfgangus Austriacus
|