De discrimine regni Belgici
De discrimine
regni Belgici
E compluribus mensibus Albertus
II, rex Belgorum, regimini novo constituendo operam dat. Sed in
tantis dissensionibus, quae sunt inter Flamigenas et Vallones,
magis magisque de separatione disputatur.
Ex CCXV diebus de regimine constituendo agitur. Quod attinet
ad diuturnitatem agendi, Belgium non multum ab Iraquia
Afghaniaque differt. Nunc autem rege auctore IIIviri regimini
constituendo designati sunt, scil. Ioannes Vanden Lanotte, Bart
de Wever, Aelius de Rupo. De Wever Novae Unioni Flandricae (NVA)
praeest, quae ex electionibus mense Iunio in Flandria habitis
victrix exiit, partes autem Socialisticae Aelii de Rupo in
regionibus francophonis plus valuerunt.
IIIvirorum conatus si in irritum ceciderit, denuo electiones
habeantur, qua re discordiae augeantur. In tanta necessitudine
nihil expedivit, ut De Wever, qui plurimum apud Belgos valere
dicitur, in percontatione quadam haec locutus sit: “aut cito
rem solvimus aut hastam abicimus".
Flamigenae, quorum res oeconomicae vigent, Valloniam pecuniis
dandis diutius adiuvare nolunt. Quin etiam id petunt, ut iure
publico mutato maior libertas sibi praebeatur. Valloni autem ex
difficultatibus ad structuram oeconomicam pertinentibus laborat:
numerus eorum, qui sine opera sunt, XX fere centesimis maior est
quam in Flandria. Rex ipse, ut qui a nonnullis interpretibus
relictus sit, magis in dies consilio caret.
Praeterea summa aeris alieni Belgis maximae curae est. iam
adsunt, qui tantum discrimen oeconomicum lucrui sibi fore sperent.
Neque adhuc contigit, ut aes alienum minueretur aut administratio
rei publicae emendaretur. Ex quo fit, ut Belgium saepius
saepiusque cum Graecia, Hibernia, Lusitania, Hispania comparetur.
Ipsos cives magis in dies rei publicae piget. Tamen sunt, qui
in tanto rerum taedio festivitate non careant. In pagina
interretiali lerecorddumonde.be dies numerantur usque ad
eum diem, quo constabit Belgium eam esse civitatem, quae
diutissime regimine caruerit. Restant LXX dies, dum Belgium
Iraquiam exaequabit, quae adhuc principatum in ea contentione
obtinet.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|