Annus
2 0 1 1


Iacobula de Romilly mortua est

Iacobula de Romilly mortua est

Nudius tertius Iacoba seu Iacobula de Romilly, quae septimum supra nonagesimum annum expleverat, vitâ functa est. Mulier fuit doctissima: prater linguam Latinam, de Graecorum cultu civili deque lingua Graeca, quam non immerito 'linguam deorum' fuisse putabat, omnia fere sciebat. Maxime in Thucydidis opere summo c. t. 'De bello Peloponnesiaco' penitius interpretando explanandoque incubuit. Paucos abhinc annos 'Civitatis Graecae' titulo honestata est. Huius profestricis mortem ex animo lugeo, quoniam, etsi magis quam in Latina claudico et balbutio in Graeca, hanc tamen linguam - quod attinet ad Graecorum scriptorum documenta litteraria - superiorem (quamvis hoc adiectivum nonnullis legentibus molestum sit) excellentioremque prae omnibus aliis linguis occidentalibus esse puto, sicut Ernestus Renan existimabat.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae