Annus
2 0 1 1


De Statu Palaestino agnoscendo

De Statu Palaestino agnoscendo

Brasilia et Argentina et Bolivia et Aequatoria et Chilia nuper Statum Palaestiniensem publice agnoverunt. Ex his quattuor (Chilia excepta) etiam agnoscunt Palaestinienses confines, ut erant ante bellum ‘sex dierum’ anno 1967 habitum, scilicet Hierosolymorum partem orientalem et Cisiordaniam (utraque etiam nunc penes Israelianos) et Oram Gazanam.

Qui Palaestiniensibus favent sperant progressum pro pace de hac re fieri posse. Itaque gubernatores nationum novem Sudamericanarum et undecim Arabicarum die 16 mensis Februarii convenient Limam in Peruviam ut congressum de hac re habeant.

Apud Americanos vero Meridionales non omnes hodie consentiunt de Statu Paleastiniensi agnoscendo neve de via qua id fieri deceat. Uruguaia se Statum Palaestiniensem mox esse agnituram nuntiavit. Chilia a Brasilia paulum discedit quippe quae novum Statum fovit sed confinium anni 1967 mentionem minime fecit. Peruvia dixit se adhuc nescire an agnoscenda sit Palaestina. Colombia non agnoscet donec Israeles et Palaestini sua sponte paciscantur. At Venetiola causam Palaestiniensem iam diu vehementer agitat.

Quid evenit e congressu Limensi Februario mense habituro?

Fortasse nationes Americanae Meridionales ex communi consensu suadeant ut Status Palaestinus agnoscatur intra fines ante bellum anni 1967 habitos. Hae nationes, si ita agent, in perturbationes Orientis Proximi politicas incumbent et fortasse moveant certationes Iudaeorum et Palaestiniensium in America Meridionali habitantium.

Decet profecto (ut opinatur Andras Oppenheimer) Statui Palaestiniensi quam primum publice favere; etiam decet gubernatoribus Israelianis suadere ne plures incolas in plagas dubias vel disputabiles inducant. Simili modo Palaestinienses egent suasione ut sinant esse Statum Israelianum et simul ne poscant reversionem exsulum, qui ad tricies centena milia e Palaestina migraverant. Id, si accideret, valde nocebit Israelianis demographica obsidione.

Fons: Andreas (Andrés) Oppenheimer; excerptum summatim e Diario El Mercurio, 10 Ian. 2011 (pag. A-5)

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae