Annus
2 0 1 1


Plures in annos homines ecclesiam relinquunt

Plures in annos homines ecclesiam relinquunt

In Austria XC fere milia hominum anno MMX ecclesiam catholicam reliquerunt, id est XXX fere milibus plures quam anno superiore. Plurimi eorum anno ineunte de ecclesia decesserunt. In sola dioecesi Vindobonensi hoc anno plus XXV milia fidelium terga verterunt. Cardinalis Christophorus Schönborn, archiepiscopus Vindobonensis, de hac re questus est his verbis : “ ex ea aetate”, inquit, “qua nazistae apud nos valuerunt, nullo anno tot homines ecclesiam relinquebant." Tamen eam secessionem veluti signum esse novae libertatis, cum Christiani non iam ex consuetudine sed sponte sua in ecclesia manerent. Quod ad stipem ferendam attineret, non posse fieri, quin pro se quisque quotannis statueret, quanti illam symbolam aestimaret. Utique uniuscuiusque discessu se dolere.

Cum permulti scilicet essent, qui propter iniurias sexuales a clericis factas ecclesiam reliquissent, tamen graviores esse causas discessionis Cardinalis Schönborn pro certo habet. Nam et anno MMIX plus L milia hominum discesserant Gerhardo Maria Wagner episcopo Lentiensi facto.

Quod ad iniurias supra dictas attinet ,Egon Kapellari, episcopus Graecensis, maximam in iis rebus tractandis sinceritatem poscit. Se sperare fore, ut ecclesia ex hac tempestate purgata exeat.

Archidioecesis Salisburgensis rursus amissos fideles hortari vult, ut in gremium ecclesiae redeant. Vere proximo agitatio “intrate” appellata ibi fiet, quae multis in paroeciis habebitur.

Aliter sodalitas “nos sumus ecclesia” de hac re sentit: culpam discessionis apud summos clericos esse. Quos prohibere, ne quid emendetur aut corrigatur, deinde a dialogo eos abhorrere, denique iniurias, quas pueri accepissent, occultavisse. Se in memoriam revocare ecclesiam ex eo anno, quo Iohannes Herimannus Groer archiepiscopus Vindobonensis factus esset, unam fere millionem hominum amisisse. Quotannis episcopos affirmare se hac re dolere, sed nihil mutari.

Sed interim discessionem frequentem ecclesiae damno esse apparet, cum plus V milliones euronum adhuc perdiderit.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae