Seditio in Tunisia exorta in dies augetur
Seditio in Tunisia exorta in dies
augetur
Tumultus in Tunisia adeo augebantur, ut XXIII adhuc homines
regimini reclamantes vitam amitterent.
Timendum est, ne numerus victimarum in dies crescat, cum vita
multorum, qui graviter vulnerati sint, summo in discrimine sit.
Ex tribus fere septimanis civitas Tunisiana gravibus
tumultibus labefactatur omnium rerum desperatione , quae ipsam
iuventutem omni spe operae adipiscendae deiectam invaserat. In
tanta desperatione quin etiam fuere, qui se ipsi coram
incenderint.
Ii, qui regimini oppositi sunt, gubernatoribus vitio vertunt,
quod milites advocaverint: quibus adhibitis factum esse, ut
seditio vix coerceri posset. Se praesidem Ben Ali appellare, ut
quam primum armis finem faceret et ius reclamandi respiceret.
Legatio US-americana regimen praesidis
Ben Ali, cui civitates occidentales per plus XX annos favere
solebant, “Mafiae simile” appellavisse dicitur. Quod cum
bellum islamistarum simularet, re vera diurnarios, collegia
operariorum, denique omnes, qui regimini oppositi essent, sine
ullo scrupulo opprimere.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|