Sudanenses meridionales de libertate suffragia ferunt
Sudanenses meridionales de libertate suffragia ferunt
Suffragiis de libertate Sudaniae
meridionalis initis populus ad locos suffragatorios confluit. Qua
re permulti valde commoti sunt. Etiam Salva Kiir, praeses
Sudaniae meridionalis, unus ex iis, qui primi iure suffragii
utebantur, lacrimas vix sustinere potuit. Usque ad a.d. XVII. Kal.
Feb. civibus suffragia ferre licebit, quorum eventus mense
Februario ineunte constabit.
Etiam Sudanenses meridionales in urbe
Khartum ceterisque in urbibus septemtrionalibus habitantes
suffragiis interfuerunt. Tamen in regionibus septemtrionalibus
contra omnium exspectationem haud multi fuere, qui in numerum
suffragatorum se rettulerint.
Hoc suffragium pars est pactionis de bello civili finiendo;
quod bellum XXI annorum anno MMV confectum est. Quamquam Omar al-Bashir,
praeses Sudaniae, cives monuit, ut unitatem servarent, nemo fere
est, quin credat fore, ut regio meridionalis pro libertate
suffragetur. Salva Kiir, praeses regionis meridionalis, cum duas
milliones hominum in memoriam revocaret, qui bello civili
interfecti essent, "illi mortui", inquit, "hodie
nobiscum erunt. Si libertatem temptemus, illos non frustra
perisse pro certo habeo".
Multi homines in urbe Iuba noctem sub divo pervigilabant, ut
praesto essent, cum loci suffragatorii aperirentur. Suffragia
ipsa, ut in taeniis scriptum erat, "ultimum ad libertatem
iter" appellaverunt. Georgius Clooney, histrio Americanus,
summa cum laetitia "Toti orbi" , inquit, "hic dies
erit magni momenti".
Populo in suffragium misso tamen multae res dubiae restabunt.
Neque enim adhuc convenit de confinio inter utramque regionem,
deinde, qua ratione copia petrolei, qua utraque pars carere non
potest, tribueretur. Denique nomen civitati novae quaerendum erit:
mentio fit de "Nova Sudania Aequatioria" et de "Iuvama"
et de "re publica Nilotica".
Scripsit Volfgangus Austriacus
|