Annus
2 0 1 1


De  socialismi  Americani  quinque  viis

De socialismi Americani quinque viis

Saeculi XXI socialismus in America Meridionali per quinque vias in totidem nationes viget: Cuba, Venetiola, Bolivia, Aequatoria, Nicaragua. Hae quidem consuetudines habent communes: adversus Septentrioamericam agunt, homines Statui servire assuefaciunt, in rebus oeconomicis mercatum contemnunt, putantque ducem vel dictatorem plane scire ea quae omnibus civibus conveniant aut non conveniant; sed aliis rebus differunt.

Socialismus Cubanus omnium antiquissimus in America est atque exemplum reliquis nationibus praebet. Sine Cuba haec regimina socialistica esse non potuissent.

Quae Cubani ab Sovieticis, quibuscum amicitia annos triginta floruit, diligenter didicerunt, ea demum docent socialistas Americanos.

Tamen Radulfus (Raúl) Castro a marxismo leninismo iampridem discessit et dolet quod ipse et frater Fidelis Insulam in regimen communisticum inconsulto abhinc annos 50 impulerunt, et nihil aliud civibus praebent nisi quoddam paterni carceris genus, ex quo plerique exire cupiunt, etiam lintribus in Miamiam.

Hugo Chávez Fratribus Castro petrolei octo milia cadorum auxilium diarium praebet atque subsidia varia, quae in summa dollariorum fere 5.000 milibus constant. Quamvis Radulfus Castro non consentit cum Hugonis Chávez propositis Panamericanis (nam is cupit rebellionem Bolivarianam exportare) tamen agitur de unico Cubanorum amico et quidem fratribus addictissimo.

Hugonem Chávez Venetiolanum Fidelis Castro sacrum heredem habet; at Hugo Chávez, febricitanti mente praeditus, intendit viam pergere ab  eo loco ubi Sovietici infande iampridem naufragarunt; praeterea odit democratias liberales, veneraturque theocratiam Iraniam et insaniam Coreanam Septentrionalem Rhodesianamque Meridionalem (Zimbawe)¹ et durum regimen Biolorusicum; neque unam ideologiam quaerit, sed vocat omnes qui exemplum politicum occidentalem refellunt.

Evo Morales Bolivianus aliter se gerit. Is modernitatem et progressum et oeconomiam occidentalem odit; amat cocainica arva; colit Deam Tellurem (Pachamama sua lingua vocatur) et permutationem emptioni venditioni praefert; somniat aetatem bucolicam prateritam ubi mores aborigines vigebant; itaque hic socialismus non ad saeculum XXI sed ad XV pertinet, antequam Hispani pervenirent, quos ipse dicit mortis culturam advexisse; tunc profecto aborigines Aimarae et Quetsuae (Quechuas) in regno mirifico vitam degebant.

In Aequatoria experimentum socialisticum curat Rafael Correa; de hoc socialismo Renatus (René) Ramírez, qui est Secretarius Nationalis ad Praedispositionem et Progressum, facunde et egregie allocutus est: agitur de ‘biosocialismo republicano’(!) collineato ad quamdam struendam ‘biopolim’ (!) et ad societatem ubi vigeant ‘biocognitio et oecologica communisque periegesis’ (!), adeo ut habeatur tempus creandi otium ad erotismum, ad artem et artifices, ad percontationes existentiales, ad ferias convivales et celebrationes, ad denique ‘mingas’ (verbum antiquissimum quo operae communes ad utilitatem publicam significantur). Pro dii boni! Vae Aequatorianis!

Daniel Ortega, Nicaraguensis, idem ac Radulfus Castro, nunc in communismum non credit neque tamen democrata factus est, seque enim gerit velut novus sectator tyranni Somozae, (qui hanc terram olim devastavit) et quibuscumque viis nunc intendit reipublicae potiri,  ita ut ipse imperet et ditescat. Ad hoc propositum reipublicae tribunalia  invigilat; corruptionem, velut antea Somoza, subdolus fovet; itaque corrumpit parlamentarios, iudices, diurnarios, suffragatores; fertur eum ab Hugone Chávez mille milliones annuos  accipi ad voluntates mentesque emendas. Isti nummi sunt plures prae nationis paupertate,  sed ea pecunia si deficeret Ortega exitium patiretur.

Fons: Carlos Alberto Montaner ‘Los cinco socialismos del siglo XXI’, El Diario Exterior.com (No2529), 4 Nov. 2011. Aliquae voces a translatore sedatae sunt.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae