Annus
2 0 1 1


Untitled

Tituli nobilitatis in Austria iure vetantur

Iloncae Sayn-Wittgenstein , negotiatrici rerum immobilium, titulum nobilitatis nomini suo praeponere non iam licebit; eo interdicto neque libertatem migrandi nec ius libertatis in officiis praestandis imminui: summi iudices Unionis Europaeae in hoc iudicio legem de nobilitate tollenda secuti sunt anno MCMXIX constitutam. Quam legem fundamentum esse aequitatis civilis. Nulli civi Austriaco licere titulis se efferre , nisi forte ad munus quoddam aut ad studium litterarum pertinerent.

Ilonca Havel anno MCMXCI a principe Lotharo Sayn-Wittgenstein in Germania adoptata nomen titulumque eius accepit. Quem magistratus Austriaci et in indicem natorum et in syngrapham eius rettulerunt. Sed anno MMVII Michaelis Häupl, praefectus urbis Vindobonae, decrevit, ut nomen eius civilis, scil. Sayn-Wittgenstein (titulo omisso) in indicem natorum referretur. Cui decreto repugnabat, dum summi iudices Austriaci causam Iudicio Europaeo suscipiendam dederunt.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae