Annus
2 0 1 1


Miraculum putatur a Ioanne Paulo II accidisse

Miraculum putatur a Ioanne Paulo II accidisse

Commissio Medicorum Vaticana  affirmavit monacham Mariam Simon-Pierre, insanabile morbo Parkinson afflictam, quae post Ioannis Pauli mortem ad eum preces miserat, miraculose valetudinem recuperavisse. Commissio Medicorum anno praeterito de miraculo haesitaverat, quia in hoc morbo agnoscuntur quaedam genera, quae possunt sanari; sed nunc confirmatum est miraculum per Pontificem actum esse. De hac re Benedictus XVI mox publice certus factus erit ut PapaIoannes Paulus in beatitudinem evectus sit;  deinde, ritu canonico perfecto, in sanctitatem pervenire poterit.

Fons: La Segunda, 4 Ian. 2011

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae