Annus
2 0 1 1


Prid.

Prid.Non. Ian. defectio solis spectabitur

Pridie Non. Ian. maior solis pars luna obscurabitur; quod in tota fere Europa, praeterea in Asia occidentali et in Africa septemtrionali spectari licebit. Cuius obscurationis culmen prope oppidum Skelleftea in Suetia septemtrionali situm spectabitur, ubi LXXX fere centesimae solis luna velabuntur, quod iam sole oriente fiet. Sed etiam in Europa media operae pretium est, ut hoc spectaculum videatur LXX fere centesimis velatis.

Sol ergo parte tantum sui delitescet umbra lunae interiore terram non inveniente. Maxima solis parte obscurata reliqua tam clare lucebit, ut non possit fieri, quin ad obscurationem spectandam perspicillis protegentibus utaris.

Non est dubium, quin hoc spectaculum visu dignum futurum sit caelo scilicet sereno. In tanta solis obscuratione lux deficiet, colores mutabuntur. Quid mirabilius falce solis supra horizontem pendente?

Tamen reliquum quoque caelum non neglegendum erit: caelo sereno ad dextram, i.e. ad meridiem spectantes, Venerem videbimus. Inter solem et Venerem Mercurius erit, qui autem tam pallidus ac caecus erit, ut oculis nostris eum non percipere possimus. Cave , ne telescopo adhibito eum quaeras : nam si sol in conspectum tuum venerit, candor eius oculos tuos caecabit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae