Bulgaria Romaniaque regioni Schengenianae non ascribentur
Bulgaria
Romaniaque regioni Schengenianae non ascribentur
Germania Francogalliaque id
contendunt, ut confinia inter Romaniam Bulgariamque et reliquas
Unionis civitates porro custodiantur. Ex quo fit, ut Bulgaria
Romaniaque mense Martio iis civitatibus, in quibus
constitutiones Schengenianae valent, non ascribantur. Quod si
fieret, „securitatem Unionis Europaeae in periculo fore“.
Ministri Thomas de Maiziere et Brice
Hortefeux collegas suos hortati sunt, ut tunc demum de custodiis
levandis constituerent, cum non iam dubium esset, quin Bulgari et
Romaniani crimina ac mores corruptos aggressuri essent. Germani
Francogallique imprimis de advenis affluentibus sollicitantur timentes,
ne ulla custodia sublata maior eorum multitudo per Bulgariam
Romaniamque in civitates occidentales perveniat.
Cum Georgus Parwanow, praeses Bulgariae, civitatem suam in hac
re parum operae consumpsisse fateretur, praeses Romaniae,
Traianus Basescu, de ea re indignatus „non patiemur“, inquit,
„nostram auctoritatem imminui, ne ab iis quidem, qui summam in
Unione Europaea potestatem habent“.
Utraque civitate anno MMVII Unioni adiuncta Commissio sexto
quoque mense de statu iustitiae administrationisque referebat.
Quae libello novissimo, qui mense Iulio anni superioris editus
est, Bulgariam vituperavit, quod parum saepe summi rei publicae
moderatores criminum morumque corruptorum accusati denique in ius
vocati essent. Et vigiles publicos et iudices non esse aptos, qui
maiores res inquirerent.
Gravius de Romania iudicatum est: Romaniam nolle statum rerum
melius verti; ipsos summos iudices prohibere, ne quae renovatio
fieret.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|