Annus
2 0 1 1


Quaedam societates oeconomicae poscunt,

Societates oeconomicae poscunt, ut UE in Hungariam inquirat

Non solum libertatis diurnariorum coercendae Hungaria his diebus arguitur. Quin etiam XIII societates oeconomicae Europaeae (numero quarum adsunt magnae fabricatrices energiae E.on et RWE) inter se consociaverunt poscentes,ut Commissio Europaea regimini Victoris Orbán intercederet. Litteris quinque paginarum a Commissione petiverunt, ut propter ius Europaeum neglectum in Hungariam inquireret. Non fieri posse, quin regimini Hungarico persuaderetur, quanti rationes aequae ac legitimae essent, acta diurna “die Welt” in pagina sua interretiali nuntiavit.

Causam irritationis fuisse, quod regimen nuper vectigalia sibi imposuisset, quae non solum in annum praeteritum valerent, sed etiam hoc ac proximo anno exigerentur, cum societatibus Hungaricis variis de causis haec vectigalia non imponerentur. Quam rem ut iuri Europaeo repugnantem sibi gravi incommodo esse, praesertim cum de centenis millionibus euronum ageretur.

Adhuc Commissio Europaea ad eorum petitionem nondum respondit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae