Annus
2 0 1 1


Untitled

Euro num superstes futurus sit, dubium est

Instituto oeconomico Britannico CEBR aestimatione facta euronem intra proximos decem annos periturum persuasum est.

Veri esse simillimum nummum Unionis communem non fore superstitem, nisi forte natura eius mutata fuerit. Vere proximo, cum Hispaniae Italiaeque mutua sumpta CD milium millionum euronum solvenda fuerint, eas civitates, quae eurone utantur, denuo in discrimine fore. Fieri posse, ut euro eo iam tempore in irritum cadat. Utcumque res se habeat, euroni fore detrimento, si iniquitates oeconomicae, quae sint inter civitates Unionis Europaeae, non minuantur.

Civibus dubitantibus tamen Angela Merkel, cancellaria rei publicae foederalis Germanicae, novo anno ineunte pro eurone locuta est: “Euro fundamentum est salutis nostrae communis”, inquit; “in tanto discrimine non fieri potest, quin euronem corroboremus. Et eurone et Europa Germania carere non potest”.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae