Annus
2 0 1 1


Thaci  insimulationes repudiat

Thaci insimulationes repudiat

Hashim Thaci, primus minister regiminis Campimerulani (Kosovo), qui a Dick Marty, relatore apud Consilium Europaeum, commercii organorum medicamentorumque insimulatus est, incusationibus vehementer repugnat: ad quas refutandas omnibus instrumentis et forensibus et politicis se usurum. Libellum esse mendacem et nulli rei nisi rumoribus confidentem. Rationem scribendi pronuntiationem Iosephi Goebbels sibi in memoriam revocavisse, cum  Marty simili modo certa hominum genera despiceret.

In eo libello Marty scripserat bellatores ad UCK pertinentes bello Campimerulano Serbos in Albaniam abduxisse, quibus ibi organa demerentur. Quae postea transponendi causa peregre veniisse. Unus ex auctoribus huius sceleris Hashim Thaci fuisse dicitur; quem etiam commercio medicamentorum armorumque affinem esse Marty pro persuaso habet.

Nationes Unitas earumque administrationem Campimerulanam, cum de suspicione quaesiissent, rem pro nihilo habendam censuisse Thaci affirmavit. „Quaestiones non recuso“, inquit, „sed cognitores sciunto nulla esse argumenta.“

Praeterea se nihil scire de carceribus secretis, qui essent in Albania septemtrionali; nullas se habere pecunias in tabulas Helveticas relatas: quod probrum diurnarios malignos Serbicos sibi intulisse. Nullas sibi umquam fuisse in ulla argentaria Helvetica tabulas praeter unam eo scilicet tempore, cum Turici litteris studuisset.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae