Iudaei orthodoxissimi tumultus faciunt In urbe Bet Shemesch Israeles orthodoxissimi reclamationibus vetitis tumultus fecerunt
Iudaei orthodoxissimi tumultus faciunt
In urbe Bet Shemesch Israeles orthodoxissimi reclamationibus
vetitis tumultus fecerunt lapides in vigiles publicos conicientes,
receptacula purgamentorum incendentes commeatumque impedientes.
Ex quibus tres comprehensi esse dicuntur. De urbe Bet Schemesch
nuperrime passim nuntiatum est, cum unus ex orthodoxissimis
discipulam conspuisset, quia parum honeste vestita fuisset. Quae
res etiam ab hominibus religiosis vehementer vituperata esse
dicitur. Iudaei orthodoxissimi iam pridem poposcerunt, ut viri a
mulieribus in publico seiungerentur. In vicis eorum tabulae
reperiebantur, per quas mulieres ante synagogam ambulantes
crepidine opposita uti iubentur. Praeterea eas in vehiculis
publicis in locis posticis sedere et in tabernis, cum ad arcam
venirent, agmini proprio se immiscere debere. Simon Peres,
praeses Israelianus, interim cives hortatus est, ut pro aequitate
periclitante reclamarent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|