Iosephus et Antonia
Iosephus et Antonia
Uterque in Hispaniensi oppido, cui nomen Hinojosa, anno 1908
natus est, et nuper duo de octoginta annos in vitae consortio
compleverunt, nam anno 1930 nuptias celebraverant. Orti sunt ex
parentibus, avis proavisque valde longaevis, quorum unus
annos 105 bona valetudine vixit. Ipsi quoque valetudine optima
gauderent nisi quod Iosepho auditus parum deficiat. Hortum anno
abhinc Antonia colebat; praeterea totam vitam in familia curanda
et horto colendo dividerat; ab his coniugibus nepotes 16 et
pronepotes 8 nati sunt. His praenomina et nomina sunt Iosephus
Pascua et Antonia Patino; uterque annorum trium et centum. O
fortunatos vitam si bene vixerint iugales!
Scripsit Paulus Kangiser
|