Cuba et famis periculum
Cuba et famis periculum
Multi putant
Adamum et Hevam fuisse Cubanos, nam nudi ambulabant, calceis
egebant neque omnes fructus comedere poterant, atque iussi erant
ut crederent in Paradiso vitam suam degere.
Sub hoc facete
dicto dura veritas iacet. Democratia enim non est perfectum
systema politicum, sed apte moderata potest multa omni genere
bona civibus dare. Alimentorum vero penuria non a siccitate
vel aquarum inopia sed a republica inconsulte gesta oritur; verae
democratiae nullam omnium escarum penuriam sunt passae, quia
gubernatores, cum opinandi libertas habetur, a civibus certiores
facti continenter sunt de causis ac periculis a quibus penuria et
reliqua mala evenire possent. Itaque respublica tota, et
gubernatores et concives, una de periculis inminentibus disserunt
et quoad liceat consentiunt rectaque consilia plerumque capiunt;
ubi enim gubernator nullos participes habet sed ipse ex suorum
sententiis unus decernit, facile accidit ne remedia
periculis inveniantur et denique eatur in exitium.
Democratia
erit prospera dum cives a gubernatoribus audiantur (Roll et
Talbott, 2003); dictatores autem sive tyranni aliorum opiniones
praesertim adversas constrictas habere volunt. Cuba ubi nulli
cives sententiam rogantur et ab uno duce eiusque fratre iam annos
50 gubernatur, nisi ab Unione Republicarum Socialistarum
Sovieticarum olim et nunc, ut videtur, ab Hugone Chávez auxilio
fruita sit, multis rebus caruisset et quidem victu, quippe in ea
insula periegetae cauponas adeunt, ubi insulanis non licet
ingredi.
Nuper vero
compertum est rem publicam paternalistam Cubanam non posse omnes
suos filios alere et aliquot civibus mercedem subsidiaque paulatim
negare atque imperare ut ipsi victum a privato labore accipiant.
Cubani gubernatores nisi agnoscant opinandi et mercandi
libertatem esse progressionis instrumentum, duram vitam suis in
crastinum dabunt incolis.
Fontes: Roll,
Richard and Talbott, John: Political freedom, economic freedom
and prosperity, Joournal of Democracy, july 2003); Varii
auctores: Recetas de Libertad en tiempos inciertos, edidit
(Hisp.) Claudia Hernández, Libertad y Desarrollo, 2011
(chernandez@lyd.org).
Scripsit Paulus Kangiser
|