Annus
2 0 1 1


Multi se,

Multi se, nostris diebus, ob iniustitiam defessos confitentur

Plebeii et patricii a primis reipublicae Romanae temporibus inter se saepe colliserunt, nam hi in mediam Italiam, ut putare possit, primi pervenerunt; illi autem postea, cum potiora arva iam a primis incolis colerentur; quapropter novi advenae minus facile fructum habuere; ab initio igitur pauperiores plebeii fuerunt, patricii ditiores. Regibus deinde exactis, patricii summatum reipublicae sibi sumpserunt, adversante plebe, quae in montem Sacrum iura poscens olim se recepit, indeque tribunatus plebis creatus; at non solum plebs in patricios querebatur sed quisquis pecuniam creditam accepisset a creditore maximo faenore plerumque premebatur, adeo ut in servitutem ob insolutum debitum conieci posset.

Divites et pauperes

Haec certatio inter debitores et creditores a Carolo Marx saeculo XIX visa est tamquam luctatio inter proletarios et burgarios, qui cum iure proprietatis gauderent, proletarios premebantur. Sufficit enim per fenestram inspicere ut videamus divites et pauperes ubique in orbe terrarum versari, et facile Carolo Marx id consentires, quod iniuste actum sit cum pauperibus e quibus multi egestatem patiuntur. At remedium ab hoc philosopho propositum, qui socialium classium luctam odiumque praedicavit, iam vidimus aptum non esse; sed contra cruentas eversiones et mortes comperimus ex eo evenisse vel in Russia atque in aliis civitatibus.

Abusores et conculcati

Nostris diebus certatio quoque nobis praebetur non semper inter creditores et debitores, non necessario inter divites et paupueres, sed semper inter eos, qui altero abuti possunt et eos, qui abusum patiuntur; his nomen demus conculcati, qui interdum pauperes vel debitores sunt et ab abusoribus semper laesi. Facile igitur hanc veritatem mente teneres, scilicet in omnibus rebus ab humano genere gestis semper de potestate agitur ac dimicatur; qui vero potestatem adipiscitur potest altero abuti neque ab ullo conculcabitur; humana ergo natura in visceribus nostris talem veritatem inscripsit.

Etenim abusus non solum de debitoribus habetur sed etiam de quibuslibet personis vel sociis, operariis, pueris puellabusque; inde mulier virum divitem vel potentem quoad possit petit ut protegatur; neque solum per leges interdum homo laeditur sed etiam per vim atque cruciatum; qui enim alterum alligatum excrutiat heiulantem quodam modo abusu gaudet morbido.

Potestas semper appetenda?

Namque quaerendum est utrum homines in aeternum de potestate simus dimicaturi, ut abusum in nos vitemus? Vim quidem vi licitum est repellere; at possumusne abusum abusu vitare? minime; sed doctrinam Christianam atque aliquot philosophos audire debemus.

Fuit quondam vir ortu Nazaraeus qui docuit principis esse ministrare inferioribus (Mc. 9, 33-36; Lc.22, 24-27). Simili modo Seneca Minor; “sic cum inferiore vivas, quem ad modum tecum superiorem velles vivere” (ad Luc.Lib.V,ep.47,11). In hac epistula Seneca loquitur de servis; hi antiquitus abusum saepe patiebantur omnique cruciatu interdum vitam finiebant; servus erat homo quem conculcare dominus ad libitum poterat, nisi abusu abstineret, vel Cicero qui servorum patronus potiusquam dominus videbatur. Constat enim suo Tironi honeste libertatem dedisse.

Hodie vero in nationibus quae civilizatione fruuntur desunt servi; at passim inveniuntur et alii re vera conculcati et alii, qui ab ipsorum existimatione conculcatos sese putant; sunt profecto qui facultates plures quam iustitiam habent; facultas autem ad privatas res pertinet, potestas ad publicas.

Potestas et facultas ut altero abutemur?

In hodiernis civitatibus gubernatoribus est potestas, civibus facultas; utrique vero inferiores possunt quodammodo conculcare, at eo acrius gubernatores. Potestates vero et facultates velut compago invicem struuntur ita ut nec gubernatoribus omnes potestates nec civibus omnes facultates sed aliis sint aliae; attamen ex hoc neque abusus neque conculcatio omnino vitatur.

Ad vitandos vero abusus facilius ibimus per doctrinam Christianam (veram dico doctrinam) vel philosophias, quae doceant personas neque propter potestates quas exerceant, neque facultates quas habeant, esse colendas; sed propter humanam dignitatem quae in nobis quasi divinitus versatur; neque oportet postulare nos cunctos ex omni aspectu esse aequiparandos, quippe qui indolem propriam iure ac natura singuli habemus.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae