De tribus paeninsulis Europaeis
De tribus paeninsulis Europaeis
Hispani cives parati sunt ut, rebus oeconomicis adversis,
penuriam stoice ferant; sic comperitur ab exitu comitiorum, qui
Marianum Rajoy reipublicae rectorem fore nuntiarunt. Is enim
cordatus est neque cupit amplas oeconomicas atque politicas
mutationes agere, sed id quod ad operistitium superandum necesse
pertinet; eidem quoque faverunt cives qui factionem socialisticam
secuti erant, quia Rodríguez Zapatero (Sutor) eos fefellerit.
Praeterea dexterani plurimi ad comitia adfuerunt dum multi
siniestrani domi permanserunt, quorum vero candidati in
postulando affirmabant Marianum Rajoy, si vinceret, omnia vel
multa beneficia publica esse suppressurum. Sinistrani enim
largificam rempublicam (welfare state) amant, ita ut
medicinae et educatio et securitas socialis omnibus gratis a
fisco dari oportere exsistiment. Inde quidem status oeconomicus
valde laesus, magnis expensis quaestuque deficiente, multique
operarii operistitio afficiuntur.
In Italia Marius Monti oeconomista, qui in Commisione Europea
commisarii munere 9 annos functus est, administrationem fiscalem
reformandam censet. Itaque vectigal valoris additi, quod Silvius
Berlusconi de viginti centesimis (20%) ad unam et viginti (21%)
auxerat, Monti putat ad viginti tres (23%) esse perducendum, et
augendum quoque primae domus emptae vectigal. Dicitur respublica
a technocratis nunc esse regenda, ipse Monti esse oeconomista,
qui aliquas penurias a civibus deberi tolerari censeat, adeo ut
arca fiscalis reintegretur et Italia in Euronationibus maneat.
Luca Parademos etiam oeconomista rempublicam Graecam regendam
aliquos dies abhinc suscepit; at nolit litteris promittere se
obtemperaturum esse condicionibus a Fundo Monetali Internationali
impositis, ut Graecia pecuniam acciperet ad gravissimum statum
superandum: fides a se data sufficiat. Quamvis hiuis ministri
primarii verba sint honestissima, Angela Merkel et Nicolaus
Sarkozy, e quibus opes praecipue venirent, id non sufficere
censent. Papademos vero ait - si scriptum signaverit dignitas
nationalis laedatur; fortasse cives Graeci perperam videbunt
nexum rite et sancte confectum. Praeterea - ubique perspicitur -
in hoc summo discrimine res mensariae male se habent propter eos
qui nuper fidem datam fefellerunt vel rationes fiscales
finxerunt.
Omnia igitur ab hoc pendunt: utrum politici ceterique cives ab
oeconomistis et technocratis se sinant gubernari annon.
Scripsit Paulus Kangiser
|