Autocinetum in mari!
Autocinetum in mari!
Antofagastae, urbe portuaria, in Chilia, Angelica Castro,
mulier 35 annorum, dum examinabatur ut licentiam regendis
autocinetis haberet, ob periculum excitata, quanvis ab
examinatore vehiculum frenare iussa sit, acceleratorium pressit
atque de mole 4 metrorum in mare autocinetum coniecit, postquam
mercatores piscatoresque, qui ibi erant, paene
collisit. Examinator ut potuit exiit atque ad oram tranavit.
Ipsa vero, cingulo securitatis alligata, exire non potuit et
moritura esset nisi Barbara Villarroel, conchiliorum venditrix,
in aquam immersa ex vehiculo mulierem extraxit. Illa
heroina dixit se ita fecisse quoniam mulieri, quae ex vehiculo
exire palam omnibus non poterat, nemo auxilium attulit.
Autoraedariae vero licentia est profecto denegata, tamen in aliam
diem examen denuo adire poterit. Quod insolitum videtur.
Scripsit Paulus Kangiser
|