| Alda Merini
  Alda Merini
Alda
Merini fuit Itala poëtria: quae nata erat anno 1931 et mortua
est anno 2009 Mediolani. De adulescentia poëtriae non multa
scimus, sed certi tamen sumus eam puellam admodum studiosam
fuisse. Dicebat: “… Quia studium fuit semper mea
pars vitalis”. Amabat canere clavichordio. Anno
1947 apparuerunt morbi notae et Alda Merini per unum mensem
mansit in valetudinario “Villa Turro”. Postea Merini
scripsit “Gibber” et “Lux”, carmina edita in
“Anthologica carminis Italici aetatis nostrae” anno
1950. Poëtria scripsit etiam prosaicam orationem et non solum
versus: “Delira portae proximae”. Edita sunt anno 1962
“Es Pietro”, carmina dedicata medico Pietro De
Paschale. Postea
incipit difficile certum temporis spatium silentii et solitudinis
quia Merini penetravit in “Paolo Pini”, nosocomium
insanorum curationis. Merini
perrexit scribere carmina. Fieri non potest ut referantur carmina
Aldae Merini in indicem, quia poëtria miscuit carmen et animam
in unicam formam. Carmina
Aldae Merini probata sunt iuvenibus. Enim,
“Carbonifero”, globus musicus, excepit carmen
“Pax” musicis notis. Pono
vinculum cantici:  
http://www.youtube.com/watch?v=IapzzmPK2WA PaxPax
effluit ex corde et
nonnunquam fit cruor, tuus
amor nonnunquam
tangit me et
postea fit horrenda res mors
hic in meis tergis, ut
puer plenus famis qui
petit lumen et ambulat. Efficere
ut puer ambulet est
res simplex, terribile
est adferre homines ad
pacem, qui
morti satisfaciunt ubicumque, ut
ori esurienti.   Scripsit Rosanna Scialdone 
     
 
 |