Annus
2 0 1 1


IN ITALIA PUBLICAE SECURITATIS CUSTODES RECLAMANT

In Italia publicae securitatis custodes reclamant

Incredibile externis civibus id videbitur esse, de quo locuturi sumus. Cum in Italia gravis sit oeconomica condicio, gubernatores statuerunt etiam impensis parcendum esse, quae ad publicae securitatis administrationem pertinent. Qua re impulsi, ne cives minus tuti sibi esse viderentur, custodes (quod in ceteris rebus publicis putamus nec evenire nec umquam evenisse), quasi mendici essent, a singulis civibus in viis praetereuntibus unum euronem ausi sunt (?) petere, ut muneribus consuetis fungi possent: benzina, charta, atramento et ceteris rebus opus esse.

Persaepe hoc quoque factum est, ut custodes suis impensis benzinam solverent, …etiam ad viros protegendos in re publica exercitatos, quorum proprium est communi securitati eiusque custodibus consulere! Gubernatores pudeat, quod custodes (qui cotidie suam vitam in discrimen adducunt) ad obolos mendicandos impulsi sint! Quam multi sumptus in publica administratione profunduntur! Cives autem, etsi in angustiis sint, hac in re non deficiunt, pecuniam libenter praebent, cum intellegant communem securitatem maioris esse quam gubernatorum imprudentia

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae