Assad etiam ab Arabis urgetur Baschar al-
Assad etiam ab Arabis urgetur
Baschar al-Assad, praeses Syriae, civitates occidentales
monuit, ne pro adversariis suis intercederent. „Syria“,
inquit, „ab Aegypto aut Tunisia multum differt. Si rebus
Syricis immiscebitis, tota regio ardebit. Num vultis alteram
Afghaniam aut decem Afghanias?“ Assad quidem concessit milites
suos, cum tumulti orerentur, interdum „erravisse“; quos
nullos abhinc homines petituros nisi terroristas. Tamen Saturni
die, cum milites Syrici cum iis pugnarent, qui signa deseruerant,
plus XL homines occisi, multo plures vulnerati sunt.
Sed Assad magis in dies etiam a civitatibus Arabicis urgetur.
Nabil al-Arabi, secretarius generalis Foederis Arabici, in
percontatione quadam „non videmus”, inquit, “Syros in hac
re adhuc quid processisse. Poposcimus, ut caedem finirent,
captivos mitterent, statum rei publicae reformarent, sed nihil
factum est.” Iam antea Foedus Arabicum “caedem civium
continuatam” vehementer vituperaverat et a praeside Assad petiverat,
ut cives tueretur. Quam petitionem Syri repudiaverunt dicentes
“ista esse mendacia a stationibus televisificis pervulgata,
quibus homines incitarentur”.
Etiam Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum,
praesidem Assad monuerat, ut saevitiam militum finiret
captivosque dimitteret: istam vim non diutius esse tolerandam.
Ab initio seditionis plus tria milia hominum occisi esse
existimantur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|