Annus
2 0 1 1


Cavete apes!

Cavete apes!

Rosarii, in urbe Argentinensi,  senex annorum 63 ab apibus mortuus est in sepulcreto, ubi funus habebatur;  apiarium autem latebat in eo loculo in quo feretrum inclusum iri.   Apes quoque alterum virum graviter  vulnerarunt et reliquos ad 25 propinquos, qui in funere intererant, fugere coegerunt;  in his erat biocolyta qui animos eorum sedavit;  denique iudex a propinquis rogatus  siphoniarios qui apes redigerent protinus vocavit;  interea feretrum quod  muliebre cadaver continebat, insepultum permansit.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae