Annus
2 0 1 1


De rebus politicis in Chilia et America Meridionali:

De rebus politicis in Chilia et America Meridionali: dexterani et siniestrani

Complures in America Meridionali politicis socialistis (liceat eos et dicere siniestranos) non mediocriter favent; unice in Columbia et Chilia gubernant dexterani, qui quodam gryllo sive deformatione passim describuntur: eorum maxime interesse servare privilegia politicumque systema ipsis proclive protegere. Cuba autem, et Nicaragua, Venetiola, Aequatoria, Bolivia suo cuiusque socialismo reguntur; reliquae nationes non facile politice definiuntur at certe non sunt dexteranae.

n Chilia, ut de mea terra aliqua exponam, factio communistica, quae democratiam minime colit vel potius contemnit, aliquas mutationes a civibus postulatas argute et subdole fovet: iniustitias esse corrigendas vel debitoribus leviore lege esse favendum vel institutionem et parvulariam et mediam et universitariam omnino gratis omnibus dari oportere, adeo ut nemini liceat ab institutione lucrum habere. Itaque aguntur de educatione contiones civiliaque agmina, quae, quamvis saepe incolis aedibusque in viis et plateis catervatim vim inferant, tamen sinceras multorum appetitiones demonstrant.

Dexterani vero nunc se ipsi provocant ut firmam civium maioritatem constituant neque maneant in ea maioritate casuali, qua mense Ianuario anni 2010 in comitiis vicerunt; nam ea suffragia acceperunt, quae non a dexteranis veniebant, sed partim ab iis qui siniestranos ob improbitatem castigabant et a gubernatione deterrebant.

Quibus viis civium maioritas ad factiones dexteranas sit arcessenda? duabus quidem viis, quas dexterani adhuc ignorare videntur: primum, politica dexteranorum fundamenta esse praestantissima provulgare oportere, ut egeni a penuriis egestateque educantur; deinde inceptorum agendorum libertatem opus esse ut locos operarios plures habeantur; nihil enim aptius ad iuvandos egenos quam mercedem licitam adipisci. Haec igitur omnia oeconomico egent incremento.

At oeconomicum incrementum et maiora vectigalia sunt inter se contraria; haec obstant quominus officinae et incepta et negotia augeantur, sed maiora vectigalia ab siniestranis proposita sunt. Certum est socialismum prosperari donec reliquorum pecunia sufficiat; certum quoque est ab oeconomico incremento lente egenis materialis dari progressus, idcirco opus est subsidia publica distribuere. Res tota pendet a quadam subsidiorum et incrementi eoconomici commixtione, ita ut, iteratis et amplis subsidiis, ne fiscus pluribus vectigalibus egeat, quae progressui oeconomico noceant; haec commixtio non est eadem in omnibus nationibus.

In Chilia vero, tantae civium turmae tantaque agitatio agitur ut communistae in adversando aptiores quam dexterani in gubernando videantur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae