Saudiarabia Iraniae minatur
Saudiarabia Iraniae minatur
Cum patefactum esset Iranianos legato Saudiarabico in urbe
Washington, Adel Al-Jubeir (photographemate supra monstrato)
insidias paravisse, Saud al-Faisal, minister rerum externarum,
minatus est Iranianos pro omni re infesta punitum iri. Responsum,
quod Iranianis daturus esset, aptum fore, praesertim cum
gubernatores Iraniani identidem caedes paravissent aut
perturbationes fecissent. Pro certo se habere gubernatores
Iraniae auctores insidiarum fuisse; se numquam credidisse illos
eo progressuros. Tamen non primum esse factum, ut Iraniani rebus
Arabicis se immiscerent. Sed eos irritos fore, si terrore
uterentur, ut rationes internationales corrumperent. At Iraniani
vehementer negant se insidiarum participes fuisse. Tamen
Mahumetus Khatami, pristinus praeses Iranianus, Mahumetum
Ahmadinejad, successorem eius, hortatus est, ut caveret, ne
Americanis causam interponeret Iraniae aggrediendae. Quod autem
Civitates Unitae Iraniam punire vellet, nihil esse nisi
coniurationem moderatorum CUAe, qui crederent eam rem in
electione praesidiatus sibi emolumento fore.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|