Lysistrata Atheniensis ad vitam in Africa rediit
Lysistrata Atheniensis ad vitam in Africa rediit
Lysistrata mulieris imago est quae, causa paci favendi, sexu utitur.
Aristophanes, Atheniensis comoediarum scriptor, illis
temporibus vixit (V-IV saec. a. C.) cum Graecia vehementer bellis
externis et intestinis perturbabatur. Quae omnia scriptor
spernebat, magnis laudibus autem pacem, industriam, animorum
serenitatem, mulierum ingenium et sagacitatem efferebat. Lysistrata
(Graece a duobus verbis originem trahit: lýo solvo
stratós exercitus) primas partes agit in eiusdem
nominis comoedia; bello exardescente inter Athenas et Spartam,
harum urbium mulieres vocat simulque statuunt a sexu se abstinere
donec viri belli finem faciant. Quod evenit.
Abhinc paucos dies
tribus mulieribus maximum praemium (Paci Nobel) delatum est, quae
summis viribus paci faverunt:
Tawakkot Karman (ex Yemen, in imagine
inferiore ostenta), quae pro mulierum progressu propugnavit ita
ut paribus condicionibus tandem aliquando cum viris vitam agant;
Ellen Johnson Sirleaf et Leyman Gbonwee (ex Liberia), quae belli
intestine finem fecerunt, pluribus iam vulneratis et interfectis;
quarum altera (Sirleaf), prima mulier in Africa, Liberiae Praeses
creata est; altera (Gbowee) nova Lysistrata appellate est. Quare? Cum bellum intestinum magis quam decem annos
produceretur, permultas mulieres exhortata est ut praecationes
peragerent, cibo et sexu se abstinerent (sicuti Lysistrata in
Aristophanis comoedia agit). Praecationes et abstinentiae
feliciter evenerunt!
Utinam mulierum ingenia ubicumque pluris
existimentur! Estne sexus abstinentia in viris maioris momenti
quam ratio? Haec quaestio dubitationem affert.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|