Annus
2 0 1 1


Parva (

Parva (quin potius minima) sed nullo modo apta mihi

Casus tristis huiusdam temporis qui in quadam Aprutii urbe evenit

Diurna casus singulares (saepe tristes) narrant. Hoc tempore vivimus, cum nonnulli ditissimi vitam beatam et omnino curis vacuam agunt, quin etiam omnibus viribus enituntur ne tributa conferant (quapropter pecunias in externis argentariis collocant); plurimi autem sunt qui cum dignitate vitam miseram agunt.

Abhinc paucos dies diurna de Johanne quodam (sexaginta quinque annos nato) nuntium ediderunt.

Solus et saepe nullo in opere occupatus (aliquando dealbatoris opere fungebatur), cum non posset in conducto habitare, abhinc vigenti menses nocte in quadam cellula imaginibus luce imprimendis dormiebat. Apud hanc cellulam thermopolium est, cuius domina cibum et lavationis usum ei praebebat. Gravis qui est, cum pecunia ei erat, cibi praetium solvebat. Cellula admodum parva cum esset et ea ut spatium ad recumbendum non esset, Johannes sedens iacebat eiusque pedes in semita eminebant. Fere omnes in vico Johannis condiciones noverunt, sed eorum auxilium is semper decore recusavit, donec nonnulli cives, Johannis valetudine anxii, eum immotum et pedes cruore opertos animadverterunt; parochum statim adierunt, a quo petiverunt ut auxilium Johanni ferretur. Summa vi parochus ei persuasit ut auxilium, semper antea recusatum, tandem reciperet; miser Johannes ad nosocomium deductus est, ubi eius valetudini opera data est. Parochus Johannem, ad sanitatem reversum, omnibus vici civibus una gaudentibus, domum pro senibus comitatus est, ubi corpus lecto tandem imponere et cibum aequo animo sumere potest.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae