Annus
2 0 1 1


De Fundo Monetali Internationali aliisque rebus oeconomicis

De Fundo Monetali Internationali aliisque rebus oeconomicis

Mense Septembre proximo, Fundus Monetalis Internationalis, cui praeest Christina Lagarde, ut fit quotannis, congressum habuit;  ibique ex 187 nationibus repraesentantes cum de statu oeconomico internationali tum de Europa Statibusque Unitis triduum disputarunt;  ex omnium tamen opinionibus gravissimum discrimen ex Graecia pendet, nam haesitabant utrum ea esset salva an in decoctionem se iniceret. Multae enim Europaeae nummariae aliquantum pecuniae in mercatu mensario Graeco locarunt, quam pecuniam, Graecia deficiente, recuperare non possent; inde in aliis nationibus fieri potest oeconomica deminutio sive retardatio, quae si inveterasceret, habebitur cessatio etiam fortasse gravior quam ea anno 1930 habita, nam ubi fiducia deest ibi status futurus oeconomicus est incertus.

Nationes tamen quae in Fundo intersunt ad pericula subeunda et sunt paratae et ad correctiones intra non longum tempus agendas promptae; sed  Europa fere nullo oeconomico incremento fruitur; idcirco rerum quae labefiunt meditullium in Euroregione invenitur.

De pessimi status oeconomici causis oportet hic illic audiamus oeconomistarum quaedam argumenta in políticos, qui suffragiorum captandorum causa ab aerario fiscali populo pecuniam tantam et promiserint et dederint quantam ab oeconomica actuositate exspectandam non debuerint.

Praeterea incolae Graeci, qui ex securitate sociali opes accipere iam erant assuefacti, nunc beneficiorum deminutionem repellunt et palam per vias tumultuose reclamant; Graecia, ut putatur, usque in postremum Octobris diem opes ad debita solvenda habet et nisi opes accipiat, difficillime labem vitabit; quae opes amplae diutinaeque esse debent ut a decoctione liberetur. Id omnium interest, nam certum est nullam nationem ita esse permunitam ut, gravissimis rebus, eveniat indemnis.

Oeconomiae mundanae iam adest retardatio, qua praesertim nationes magis evolutae afficiuntur necnon Status Uniti, ubi, quod antea nemo possibile credebat, similes ac in Graecia tumultus in nummarios aguntur. Praeses Obama, qui tumultuosis se concordem praebet, putatur legem de oeconomia tuenda a parlamentariis propositam tandem probaturus, nam tuendam putant oeconomiam ne ab aliis nationibus laedatur, vel a Sericis, qui parvo manupretio in officinis sedulo laborant et gubernatores dollarium consulto magni exsistimant, adeo ut ex Sinis plurima mercimonia consumptores Septentrioamericani cupiant vili pretio importare; id et domesticae industriae nocet et operarios locos adimit. In Statibus autem Unitis ex centenis, qui laborare possunt, novem locum ad pecuniam merendam frustra quaerunt.

Ex his omnibus efficitur ut Europaeis et Septentrioamericanis pecunia in mutuando partim deficiat et aliquae nummariae Europaeae pecuniam mutuam, nisi iniquissimo faenore, iam dare non audeant:  instat enim cessationis periculum, nam orbis terrarum non est disiunctus; immo, mundializatio quae plerumque prodest etiam aliquando obesse potest.

Attamen nationes magis evolutae sunt fundamentum, si recte agant, ad hodiernas vicissitudines feliciter superandas. Ut saepe videtur, damna quoque ex dolo et illicitis negotiis eveniunt; scimus Bernardum Madoff multos fraudavisse vel Graeciae rationes fiscales dolose esse fictas. Itaque negotiatores atque actores oeconomici ethica egent, adeo ut, ni eam colant, mercatum, ex quo ipsi lucrant, pessime sint laesuri.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae