Untitled
Kantharus
latine idem est ac Kantharos graece sed...
temporibus praetereuntibus aliud
significavit.
Kantharos poculum graecum erat
duabus ansis praeditum. Constat multos Graecos, inopia impulsos,
ad Italiae meridionalis litora appulisse et ibi multas colonias
condidisse. Inter eas Metapontum sine dubio clara fuit. Huc
Graeci sermonem, artes, deorum cultum, modum vivendi atque rem
publicam administrandi secum tulerunt atque servare conati sunt.
Locorum incolae, coniuncte cum Graecis viventes, eorum vasa
imitati sunt, etsi minus prospere; vasorum nomina latine
transtulerunt
Kantharos - Kantharus.
Non multum abest a Metaponto parva urbs Mons Caveosus, cuius
in sermone verbum kantharus exstat
sed aliud
significat: vasum cylindratum, quo eius incolae abhinc multos
annos ad corporis necessitates utebantur, cum cloacalia retia
deerant. Vas, de quo loquimur, etiam avunculus
Josephus appellabatur (scire nefas). Verbo
kantharo quoque utebatur saepe siquis iniuriam cuidam
ferebat kantharus es!.
Alternis diebus autem necesse erat kantharum vacuefacere.
Noctu per vias quidam transibat plaustrum ducens, in quo dolium
erat; mulieres (earum officium erat, heu!), tubae sonitu
excitatae, ad currum kantharos gerentes appropinquabant.
Plaustrarius, ad mulieres conversus, haec dicebat :mihi vas
date!.
sed, scire oportet, loci sermone vas
significat etiam basium. Kantharo vacuefacto, mulieres contra ad plaustrarium
conversae: Placuitne tibi vas quod
dedi? Plaustrarius, officio peracto, dolium extra urbem
vacuefaciebat. Mulieres, ne de tristi officio plane dicerent, his
verbis utebantur ad violas colligendas ire. Nostris
temporibus quoque kanthari in usu sunt, sed flores fragrantes vel
umbrellas pluvia madidas excipiunt.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|