Novi tumultus in Campo Merulano imminent.
Novi tumultus in Campo Merulano
imminent
Viro Serbico in oppido quodam Campimerulano necato timetur, ne
hac caede discordiae inter Serbos et Albanos denuo crescant.
Sicarius Serbis ante cauponam insidiatus virum LI annorum necavit,
filium eius graviter vulneravit. Sclopetatore adhuc ignoto tamen
praefectus oppidi Orahovac (quod oppidum in Campo Merulano
meridiano situm est, ubi Albani praevalent) statim declaravit
caedem ab homine ex gente Albanorum esse factam. Rem ita se
habere etiam magistratus Serbici pro certo habent. In tanto
discrimine facile potest fieri, ut tali re discordiae denuo
exardescant. Nam in parte septemtrionali, ubi Serbi praevalent,
tempore novissimo saepe fiebat, ut tumultus orerentur, cum
magistratus Campimerulani impetravissent, ut in confinio Serbiae
telonarii Campimerulani officio suo fungerentur. Quamvis in
utraque statione singuli tantum telonarii officium expleant,
tamen Serbi irati sunt, praesertim cum antea commeatus non
custoditus sibi lucro fuisset. Cancellis exstructis maior rixa
orta erat inter copias internationales (KFOR) et Serbos iratos.
Qui cancelli nuperrime firmiores facti sunt muris caementiciis
exstructis. Praeterea utraque transitus Iariniensis (Jarinje)
orbita humo obruta est. Plaustra, quibus humus apportata est, e
Serbia venisse dicuntur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|