Annus
2 0 1 1


Verumne an falsum sit quod in quibusdam italicis diurnis legimus,

Matrimonium interruptum ... in quadam Apuliae urbe (?!?)

Verumne an falsum sit quod in quibusdam italicis diurnis legimus, dubium est; sine dubio autem singulare, quin potius incredibile, nostris lectoribus videbitur.

Sponsus et sponsa cum testibus pompam ducentes, parentibus, propinquis et amicis comitantibus, in ecclesiam ad nuptias celebrandas convenerant. Ecclesia floribus suaviter olebat, omnes qui aderant gaudio permovebantur, parentes praesertim, qui lacrimas vix tenebant.

Id temporis fuit cum sacerdos, ad sponsam conversus, sollemniter dixit:

- Visne tu in matrimonium iungi cum … ? -

Sponsa sine dubitatione – certe volo! – respondit.

Sacerdos postea, ad sponsum conversus,

- Visne tu in matrimonium iungi cum … ? -

Sponsus nihil respondit. Sacerdos, inusitata re, omnibus obstupescentibus, quid faceret cum dubius esset, iterum ad sponsum conversus:

- Visne tu in matrimonium iungi cum … ? -

Sponsus tum demum sine dubitatione et summis viribus - minime quidem!- respondit.

Sacerdos expallescens: "- Quare – inquit – “minime quidem”? -

Sponsus postremo: - Ex sponsa eiusque amante (qui hic adest testis) quare “minime quidem” dixerim quaere! -

His verbis dictis sponsus, ultione ex sponsa foedifraga coram omnibus petita, amicos tantum ad convivium, quod iam praeoccupaverat, vocavit, hoc modo libertatem recuperatam cum vellet celebrare.

Sacerdos, nuntio diurnis edito, de re rogatus, negavit “matrimonium interruptum” evenisse.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae