Quid novi dies 11 Septembris anni 2001 nobis attulit?
Quid novi dies 11 Septembris
anni 2001 nobis attulit?
Genus humanum antequam litterae moresque
civiles colerentur, alii aliis valde diffidebant; quisquis non
procul abesset periculum habetatur, sive homo sive fera.
Ignotum velut hostem omnes timebant et
hostis dicebatur etiam advena, quia omnis advena hostis fieri
posset. Prisci quoque Romani duo milibus et quigentis annis
abhinc hostes exteros vocabant. Civitates quae advenas non hostes
putarunt antiquitus paucae fuerunt; nostris vero temporibus usque
a saeculo fere XVIII periegesis a multis paulatim colitur,
periegetasque ubique magis magisque venerentur, quia vel emendo vel
in deversoriis se collocando nummos relinquunt. Multae autem
terrae ab arte periegetica praecipue vivunt. Haec ars
associationibus, commercio, negotiis, communibus inceptis,
amicitiisque inter populos favet.
Haec omnia tamen die 11º mensis
Septembris anni 2001 in peius mutata sunt, cum in Novo Eboraco
turres gemellas tromocrates delevissent; ab eo tempore advenis
non solum in Statibus Unitis sed etiam in multis regionibus
auctoritates aerioportuariae diffidunt. Nunc raro liber transitus
de natione in nationem datur; in aeriportibus omnia inspiciuntur:
sarcinae, perae, vestes, etiam calcei, ne arma in aeronaves
subducantur.
Multae nationes a tromocratia non falso
sese putant minari. Itaque revertemur ad pristinam diffidentiam
advenamque non amicum sive periegetem sed hostem putamus; indeque
invigilantia in omnibus rebus maxima; ergo fiducia quae olim fuit
iam non habet nostris diebus locum, neque hic numerantur minae ab
stupefactivorum mercatoribus et armorum illegali commercio
illatae.
Scripsit Paulus Kangiser
|