Ad celebrandum Eugenium Montale.
Ad
celebrandum Eugenium Montale...
...post
triginta annos a vitae exitu
Triginta
anni iam transcurrerunt a vitae discessu Eugenii Montale (n.
Genuae, die12 mensis Octobris anno 1896, m. Mediolani die 12
mensis Septembris anno 1981) qui anno 1975 praemio Nobeliano
exornatus, summus existimatur ex poetis Italis praeteriti
saeculi. Eius primum celeberrimum opus “Sepiarum ossa”
(Ossi di seppia) editum est anno 1925 cuius in versibus
ostenditur “malum vitae”, sine spe inveniendi, nisi
perraro, quiddam bonum et lumina veritatis. In quo libello ars
congruentiae rerum cum adfectibus (Italice correlativo
oggettivo) adhibita est auctoritate poetae T.S. Eliot. In
secundo opere quod inscribitur “Occasiones” (Le
occasioni) edito anno 1939, fragmenta vitae praeteritae
subducta vanitati omnium rerum interdum recuperantur, sed fluxa,
casura ob tempus omnia destruens. Tertii operis inscripti
“Tempestas et aliud”(La bufera e altro) editi
anno 1956 argumenta praecipua eventus tragici Secundi Belli
Mundani exstitisse videntur: femina a poeta dilecta, quam periti
litterarum putant fuisse Hebraeam Americae Irmam Brandeis, ut
angelus caeli (appellata Clytie vel Iris vel Christophora)
comparuit aliquantisper quandam spem salutis afferens, sed vis
mali toto orbe praevaluit eo tempore et maerore poetae animus
confectus est.
Composuit
postea opus cui titulus Latinus est “Satura” (anno
1971) quo simulate societatem hodiernam redactam ad gregem,
subiectam instrumentis communicationis socialis reprehendit. Vox
“satura” oritur a satura lance, quae, variis fructibus
impositis, antiquitus dono diis praebebatur: quo ex more
appellatum est opus scaenicum iucundum permixtum choreis, musicae
et partibus ab histrionibus recitatis, etiamque litterarum, quo
mores risu castigantur: “Satura quidem tota nostra est”
(Quint. Institutio oratoria, X, 1, 93). Duplex pars poematum
Saturae Montalianae cuius titulus Graece “Xenia I, II”
“dona hospiti” significat, dicata est uxori Drusillae
Tanzi, quae cognominata benigne “Musca” ob spissas
lenticulas , iam anno 1963 occubuerat: ipsa, quamquam oculis non
satis prospiciens, sua sapientia et dissimulatione, providere
poterat praeter quod apparet, adhortans virum constanter
dubitantem ut vitam animose susciperet. Musca (italice Mosca)
non est angelus, sed femina prudens percipiens fortasse secreta
rerum. Poesis Montaliana adhuc philosophica manet: quod verum est
non monstratur; Deus non est, immo aliquo latet, est Aliud
occultum, quod numquam attingitur, dum mores populi rerum
consumendarum immodici et doctrinae ideologicae praesentis
temporis dissimulate deridentur. Similis habitus in operibus
posterioribus potest inveniri : “Ephemeris annorum MCMLXXI
et MCMLXXII” (Diario del ’71 e del ’72)
et “Libellus quadriennii” (Quaderno di quattro anni).
Res propositae a poeta huiusce temporis nempe sunt: ille
interpretatus est humanitatem sub vitae imagine sine inani ac
vana spe.
Ad hunc
poetam celebrandum in choliambos novum carmen converti:
“Fortasse mane” (Forse un mattino). Quod
miraculum de quo tractatur in poemate, sub poetae oculis
efficitur? Lectio philosophiae Schopenhauerianae satis constat in
versibus, ut etiam scripto soluta oratione “De percontatione
commenticia” (Italice “Intervista immaginaria”)
probatur: “Mihi videbar vivere sub campana vitrea, atqui
sentiebam me proximum esse alicui rei praecipuae: velamen tenue,
filum aegre me dividebat ab aliqua re ultima”. Ablato Mayae
velo, omnia revelantur quidam dolus quem animo fingimus, mundus
falsa species rerum. Homines qui retro non se flectunt simillimi
sunt umbram neglegentibus poematis “Noli e nobis quaerere
verbum” (Non chiederci la parola).
FORTASSE
MANE….
(Forse
un mattino, ex “Ossi di seppia”)
Fortasse
mane in aere ex vitro incedens
Et me
arido flectens retro ecce spectabo
miraculum
effici nihilque post terga
vanumque
post me idemque ut ebrii captus
terrore.
Dein repente supra quoddam album
dolo
adsueto tum arbores locabuntur
colles
domus sed serius: silens ibo
simul cum
iis qui sese non retro flectunt
viris
ferens mecum meapte secreta.
Convertens
Scripsit Lydia Ariminensis
|