EURONATIONES
EURONATIONES
Cyclus oeconomicus qui post bellum
mundanum secundum initium cepit, ob mutationes politicas atque
monetales nunc finem invenit. Europa et Status Uniti in summo
nunc discrimine versantur.
In Statibus Unitis factiones democrata
et republicana invicem certationes de expensis publicis agunt,
eoque magis quod anno insequenti cives ad comitia convocabuntur.
Republicani expensas constrictas postulant, democratae vero id
nolunt, quia expensae pro necessitatibus socialibus magni
ponderis sunt in suffragiis petendis; at quoniam in utraque
factione insunt quidam paene indociles atque effrenati, intra
parlamentum et foris acriter disputabunt.
Interea, pecunia ad expensas publicas
solvendas usque ad diem 23 Novembris vix prompta et permissa est.
Praesidi Obamae non facilis erit res.
Unio Monetalis Europaea orta est a
politicis Europaeis, qui ab anno 1988 pertinaciter atque
obstinate operam dederunt ut eodem nummo omnes uterentur, at de
ipsa oeconomia non curarunt, nam siverunt magnas expensas
fiscales fieri, ita ut lartigio socialis plurimis abunde et plus
aequo faveret vel in Hispania, Lusitania, Graecia.
Foedus Maastricht, prout statuebat ne
ulla natio supra certum modum pecuniam impenderet, saepe a
Francogallia atque Germania neglectum est, adeo ut illum modum
superabilem fieri multae nationes cupirent. Itaque non paucae
pecuniam immodice impenderunt. Praeterea multi privati, qui a
nummariis sunt abunde mutuati, rebus mensariis ab anno 2008
ingravescentibus, non facile pecuniam restituent.
Haec omnia supra dicta maxime in
Graecia possunt aspectari; ibi non solum expensae publicae
nequiter erogatae sunt, sed etiam rationes fiscales dolose
finxerunt.
In Europa sociales largitiones
innumerae et nationalia debita oeconomiam laederunt. Remedia
autem diuturno tempore egent, et quae politici proponunt, dubia
sunt atque incerta, et idcirco negotiatoribus atque
industrialibus inceptoribus securitatem ferre non possunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|