Kim Jong-
Kim Jong-il Demetrium Medwedew convenit
In itinere suo Russo Kim Jong-il, tyrannus Coreae
Septemtrionalis, Turcam pervenit, oppidum ad lacum Baicalium
situm, ut Martis die Demetrium Medwedew, praesidem Russum,
conveniret. Securitatis causa administratores Russi diurnarios de
itinere ac consiliis hospitis sui certiores non fecerunt.
Kim, qui securitatis suae causa ferrivia uti solet, iam
superiore Saturni die in tramine suo munito confinium transierat.
In comitibus eius sunt praeter ceteros minister rei militaris,
Kim Yong-chun, deinde Kang Sok-yu, vicarius primi ministri,
denique Jang Songthaek, levir tyranni et praeses vicarius eius
consilii, cui defensio nationalis commissa est.
In priore itinere anno MMII facto Kim Jong-il in urbe
Wladiwostok Vladimirum Putin convenerat, qui eo tempore
praesidiatum in Russia obtinebat. Sed hoc anno alter alterum non
conveniet. Omnes quidem exspectant in colloquiis praecipue de
auxilio oeconomico actum iri, quo fames et inopia ciborum levari
possit, quibus rebus Corea septemtrionalis denuo vexari videtur.
Sed etiam in re energetica nescio an cooperatio fiat, praesertim
cum Russipetroleum trans terram communisticam in Coream
Meridianam ducere in animo habeant,
Scripsit Volfgangus Austriacus
|