De „
De „coniuratione“ mense Augusto anno
MCMXCI Moscoviae facta
Oleg Baklanow, unus ex iis, qui mense Augusto anno MCMXCI
coniuraverunt, ut Unionem Sovieticam servarent, in hac
percontatione cum Eduardo Steiner („Die Presse“) habita de
rebus tunc gestis narrat:
Die Presse: XX abhinc annis coniuratio Augusta, quae
dicitur, facta est. Suntne coniurati amicitia etiamnunc coniuncti?
Oleg Baklanow: Equidem non censeo coniurationem esse factam.
Quo vocabulo primus Michael Gorbatschow est usus, qui rem
publicam prodidit. Non dicere velim nos, qui auctores illarum
rerum fuimus, amicos esse, quamvis quaedam inter nos rationes
sint.
Gorbatschow in percontatione quadam dixit coniuratos
fuisse homines vere stultos, qui omnia perdidissent.
Sententiam istius, ut qui nullas iam partes in re publica agat,
interpretari nolo. Nihilne de semet ipso dixit?
Sane vero. Dixit se fuisse semistultum, quia tunc in
Chersonesum Tauricam profectus esset otiandi causa.
Bene quidem. Ei prid. Non. proficiscenti vale diximus.
Deinde cum Boride Ielzin secreto novum foedus Unionis parabat...
…cuius obsignatio provisa erat in diem a.d. XIII.
Kal. Sept....
… et in quo nulla socialismi aut unitatis mentio fiebat.
Immo Unio Sovietica esset sublata. Istud foedus primum biduo post
Idus Augustas in actis diurnis publicatum est. Eo tempore
Krjutschkow (scil. praefectus officii secreti KGB) vel Boldin (scil.
praefectus administrationis praesidentialis) per telephonum me
otiantem interrogavit, num acta diurna iam legissem. Deinde nos
omnes ad se convocavit. Cum quibusdam collegis in Chersonesum
Tauricam profectus sum praesidem moniturus, ne foedus obsignaret.
Sed id foedus quodammodo integritatem et unitatem rei
publicae praestitisset. Quam a multis oppugnatam esse constat.
Ego longe aliter sentio. Numerus eorum magnus fuisse dicitur,
sed non magnus fuit.
Foedus illud causa quidem fuit coniurationis; quae
tamen iam antea fieri potuit.
Non praesidi Gorbatschow repugnavimus, sed foederi. Iam antea
Michaelem Gorbatschow hortati sumus, ut ageret, cum res publica
vixdum administrari posset.
Eduardus Schewardnadse, minister rerum externarum, iam
anno MCMXC de tyrannidi imminente monuit. Quomodo id
intellegendum erat?
Id plane ignoro. Sed iste quoque fuit hostis Unionis
Sovieticae.
Nobis oro narres, qualis fuerit sermo,quem in
Chersoneso Taurica cum praeside habuistis.
Nos fuimus quattuor. Gorbatschow, post dimidiae horae moram, a
nobis quaesivit, a quo missi essemus. Dixi Summum Consilium
foederi repugnare. Condicionem a nobis latam Gorbatschow renuit
dicens ab aegra valetudine se prohiberi: nam voluimus eum
nobiscum Moscoviam ire, ut ipse rem decerneret. At paulo post „Moscoviam
ibo“, inquit, „ut foedus subscribam, etiamsi medici crus
amputent.“ Sed nos in animo habuimus Summum Consilium convocare.
Denique ille ”facite hercle, quod vultis”, inquit, “ sed
videte, ut de omni re sententiae dicantur.”
Quando coniurationem constituistis?
Cum Moscoviam reverteremur, litterae paratae erant ad
subscribendum.
Notane fuerunt praesidi consilia vestra?
Fortasse. Quamvis dixerit se a telephono interclusum esse, non
dubium est, quin aliae viae ei patuerint. Ducenti vigiles, quos
secum habebat, nos facile retinere potuerunt.
Sunt, qui putent eum coniurationem toleravisse, ut a
Boride Ielzin, adversario suo, liberaretur atque exoneraretur.
Nemo ad id respondere potest nisi Gorbatschow ipse. Hoc quidem
tempore scio eum semper ambiguum fuisse in agendo.
Coniuratio intra triduum in irritum cecidit. Cur fuit
consilium vestrum tam vitiosum? Cur hastam abiecistis in tanta
paucitate reclamantium?
Qui potuit fieri, ut intra biduum aut triduum tantum
propositum meditaremur? nostrum erat caedem evitare. Contra
Ielzin suique quamquam trepidi parati tamen erant ad dimicandum.
Quae postea tibi captivo fuerunt cogitationes ?
Sane tristes. Quas tamen aequo animo tuli scilicet non
ignorans res, quae in re publica geruntur, non iam ex me pendere.
Quomodo homines melius vivunt: socialismo an
capitalismo imperante?
Equidem in utraque re publica bene vixi. Tamen censeo plus
aequitatis futurum fuisse minusque scelerum, si unio Sovietica
exstaret.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|