Annus
2 0 1 1


Palaestinenses petunt,

Palaestinenses petunt, ut civitas sua inter Nationes Unitas asciscatur

A.d. XI. Kal. Oct. Palaestinenses per litteras petent, ut civitas sua inter Nationes Unitas asciscatur. Quas litteras a Mahumeto Abbas, praeside eorum, secretario generali Ban Ki-moon coram traditum iri minister rerum externarum, Riad al–Maliki, hodie diurnariis dixit. Quod frustra de pace cum Israelibus facienda egissent, moderatores Palaestinensium praenuntiaverunt se petituros, ut civitas sua, quatenus fines eius anno MCMLXVII fuissent, in numerum Nationum Unitarum ascisceretur. Hoc propositum cum Israeles Americanique renuant, tamen a plurimis civitatibus probari videtur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae