16/
De heliotropio, ab Eugenio Montale poëta
Italice scripto
In poemate de
heliotropio (Portami il girasole, ex opere “Ossi di seppia”)
summus Italus poeta Eugenius Montale, usus floris imagine,
philosophiae sententiam explicat: lux solis essentia est ad quam
res et homines tendunt quadam formae mutatione a corporibus ad
colores, musicam, odores usque ad dissolutionem. Apud Ovidium,
praeclarum Latinum poetam (Met. IV, vv.237-274), fabula
mutationis nymphae Clytiae in heliotropium narratur. Puella, amor
ardens et irata Soli qui virginem Leucothoën adamaverat ac
violaverat, consuetudinem vulgavit: cognita re, a patre Leucothoë
viva saxis obruta est: frustra Sol suis radiis revocare ad vitam
puellam conatus est. Cum ab eo nectar divinum sparsum esset super
tumulum, exhalavit in odores; inter saxa autem tus crevit.
Clythie, repulsa a Sole, amore furens, novem dies humi mansit
lacrimas effundens expers cibi et aquae, misera spectans vultum
Solis euntis; mutata est demum in heliotropium, servans quamquam
mutata suum amorem. “Clizia” Italice nomen fictum est
Irmae Brandeis, quae fertur “angelus visitans”
posteriorum operum Itali poetae. In poemate “La bufera
hitleriana” legimus “Clizia, tu che il non mutato amor
mutata serbi”, sed etiam sub titolo “Né quella ch’
a veder lo sol si gira”, qui versus autem a Dante Alighieri,
summo Italo poeta Mediaevali scriptus esse putatur. Sine dubio
versus Italice prolati opus Ovidianum repetunt. Ov. Met.4, vv.
260-270 “nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque/ sedit
humo nuda nudis incompta capillis,/perque novem luces expers
undaeque cibique/ rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit/ nec
se movit humo; tantum spectabat euntis/ ora vultusque suos
flectebat ad illum./membra ferunt haesisse solo, partemque
coloris /luridus exsangues pallor convertit in herbas;/est in
parte rubor violaeque simillimus ora/ flos tegit. Illa suum, quamvis
radice tenetur, /vertitur ad Solem mutataque servat amorem.”
Converti in
hexametros carmen de heliotropio (Portami il girasole) et ipsum
fabulam Ovidianam revocans.
DE HELIOTROPIO
(Portami il girasole, ex“Ossi di
seppia”)
Fer florem mihi qui solis se flectit ad
orbem
Illum ut transferam ego in meum agrum
salsedine adustum
Ostendatque die toto flavi ipsius oris
Caeli caeruleis specularibus anxietatem.
Saepius obscurae res dilucescere tendunt
Dissolvuntur nempe colorum corpora fluxu
In modulos demum mutantur musicae iidem.
Ergo sors ex sortibus est vanescere prima.
Fer tu mi plantam quae nos comitatur eodem
Exoriuntur ubi flavae perluciditates
Et sese exhalans ut odores vita vaporat.
Fer quaeso florem solis mihi luce furentem.
Convertens
Scripsit Lydia Ariminensis
|