Annus
2 0 1 1


Aderantne nobis quondam duae Lunae?

Aderantne nobis quondam duae Lunae?

Duo studiosi Universitatis Californianae Urbis Sancti Crucis (Santa Cruz), Martinus Jutzi et Erica Asphauga, divulgaverunt modo theoriam, secundum quam Terrae nostrae olim aderant duae Lunae, maior scilicet et minor, quae postea, ambobus in se collisis, unum globum formaverunt.

Origo enim Lunae astrophysicis dificillima videtur. Est nostra luna multum (pro rata parte) maior quam satellites naturales aliorum planetarum: habet pondus circiter unius centesimae ponderis Terrae, dum aliorum planetarum satellites semper plus quam milies minores sunt stellis errantibus (=planetis), quas circumvolant.

Hodie apud scientistas praevalere videtur theoria, quae putat Lunam effectum esse giganteae collisionis cosmicae (ante ca. 4,5 miliardi annorum habitae), cum scilicet stella quaedam errans sat magna (bis tantum pondere quam Mars) illiserit in Terram. De pulvere, quem talis collisio produxerat, formata sit postea Luna nostra.

Quae theoria nihilominus minime explanat miram asymmetriam inter dimidiam partem Lunae, quam e Terra conspicimus, et eius partem nobis invisibilem. Haec enim est omnino alia quam illa: videtur esse multo maior natu, habet multo plures montes at multo minora "maria" basanitea (=basaltea). E mensuris percontratis cosmicis factis patet invisibilem Lunae faciem fere bis tam crassam crustam habere, quam crusta faciei visibilis.

Hanc anomaliam optime explanare videtur novissima theoria Jutzi/Asphaugae: visibilem nobis scilicet dimidiam Lunae partem effectum esse collisionis ambarum Lunarum, quarum minor quasi illiserit in aliquantum lentius se moventem maiorem. Usque hoc tempus minor Luna remaneret sat propius maioris gratia "puncti Lagrangeani" (puncti librationis), i.e. zonae in orbita Terrae, ubi Luna et Terra formant "caveam", qua tenentur quasi-immobiles etiam satis magna asteroides. Eadem lege teneretur ibi quoque Luna minor (pondere circiter ter minore maioris sui sororis massa). Deinde, propter quandam perturbationem ignotam, minor Luna de "cavea Lagrangeana" remota sit ac tunc iter in globum maioris coeperit.

Utcumque res sese vero habuerint, verisimiliter non cito comperiemus, necesse enim erit primum materiam saxosam invisibilis faciei Lunae excipere atque in laboratoriis examinare.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae