Annus
2 0 1 1


Putin censet,

Putin censet, ut Belorussia Russiae coniungatur

Vladimir Putin, primus minister Russorum, censuit, ut Belorussia Russiae coniungeretur. Talem coniunctionem, cum probabilis atque optanda esset, tamen ex arbitrio et voluntate Belorussorum pendere; cum unus ex adulescentibus, quos Putin otiantes visitavit, respondisset coniunctionem a populo Belorusso probari, primus minister iuventutem hortatus est, ut pro ea pugnarent.

Novissimo saeculi XX. decennio Alexander Lukaschenko, praeses Belorussiae, qui praesidiatum in Russia petivisse dicebatur, id egerat, ut Russia et Belorussia se coniungerent. Sed Vladimiro Putin praeside creato Lukaschenko ab isto proposito destitit.

Nihilo minus Putin praesidem Belorussum laudavit: quamvis essent quaedam interdum dissensiones de rebus oeconomicis et de commeatu, praesidem Lukaschenko propter virtutem suam in re publica administranda summa dignum esse laude, praesertim cum utriusque civitatis coniunctionem assidue navavisset.

His temporibus Russi Belorussiae in tanto discrimine oeconomico subveniunt scilicet sperantes sibi lucro fore, si pecuniam in Belorussia collocavissent. Interim Lukaschenko summa severitate eos coercet, qui regimini eius oppositi sunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae