Annus
2 0 1 1


Novi tumultus   in Campo Merulano  (

Novi tumultus in Campo Merulano (Kosovo) imminent

Vigile Campimerulano occiso discordiae inter Serbos et Albanos Campimerulanos crescunt. Serbi copias suas in confinio rei publicae Campimerulanae expediverunt, cum cohors specialis Campimerulana duos transitus in custodiam suam redegisset. Tamen Hashim Thaci, primus minister Campimerulanus, pro persuaso habet se in ea re recte egisse: “Ea re demonstravimus”, inquit, “nos esse paratos ad disciplinam publicam perpetrandam.” Ius esse civitatis fines suos custodire. Cum Serbi sine causa e colloquiis se recepissent, fieri non posse, quin Campimerulani potestatem suam in extremos fines proferrent.

Cum Borko Stefanovic, interpres Serborum, Martis die nuntiavisset vigiles Campimerulanos brevi a praesidiis se recepturos, populares eius questi sunt, quod Albani non in pactione manerent, deinde, quod copiae internationales KFOR occupationi Albanorum faverent. “Res in discrimine est”, inquiunt, “sed occupationi resistemus.”

Moderatores Serbi de ea re indignati nuntiaverunt se ad Consilium Securitatis appellaturos; interim aediles municipii Mitrovica, cum declaravissent rem in summo periculo esse, rem publicam Serbicam hortati sunt, ut sibi auxilio veniret. Cives se pararent ad impetus sustinendos. Quin etiam legatus quidam Unionis Europaeae vim futuram timet: “Res gravis est”, inquit, “ nam fieri potest, ut in hac regione maiores tumultus oriantur.”

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae