Etiam Melitensibus divortium facere nunc licet
Etiam Melitensibus
divortium facere nunc licet
Praeter insulas Philippinas et civitatem
Vaticanam nusquam in orbe nisi in Melita divortia adhuc erant
vetita. Sed mense Maio Melitenses suffragia tulerunt, ut divortia
lege sancirentur. Populi sententiam magistratus se secuturos
polliciti sunt, quamvis et Laurentius Gonzi primus minister et
ecclesia catholica antea censuissent legem non esse mutandam.
Tamen longe maxima pars legatorum
popularium censuit, ut lex mutaretur. Quae valebit, cum Georgius
Abela praeses civitatis eam subscripserit.
Quamquam coniugibus inter se discedere
adhuc licuit, tamen difficile erat novas facere nuptias, quia
opus erat, ut ecclesia prius matrimonium antea aboleret.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|