Untitled
“Bolivia
progreditur; Evo promissa persolvit”
Sub verbis supra scriptis
Praeses Bolivianus, Evo Morales, consilium cepit ut pecuniam a
Venetiola acceptam in municipia distribueret; itaque ipse
burgomagistris (sive maioribus) pecuniam porrigere solet ut in
municipiis aedificia, vias, pontes, gymnasia, aliaque opera
communia extruantur.
Operum extructorum in 338
municipiis per quadriennium fere 4 milia computantur. Haec
pecunia non solum municipiis sed etiam militibus et syndicatibus
data suspiciatur, neque ullus dubitat quin haec expensa ope
Hugonis Chávez, Venetiolani Praesidis, agantur, qui annua
dollarum ad 70 milia Evoni Moralis mittit. Ignoratur utrum
pecunia credita an donata sit.
Pecuniae tamen missio nunc
est interclusa, cuius causa putatur angustum oeconomicum, quod in
Venetiola esse grave. Hugo Chávez munus praesidentiale si
efficere valetudinis causa iam non posset et idcirco alius
Praeses ibi crearetur, tunc Bolivia Venetiolae amplissimo credito
obligata erit et solvere deberet. Inde Evonis Morales lemna quod
est “Bolivia progreditur; Evo promissa persolvit” irritum
relinqueretur, nisi de fisco Boliviano erogarentur subsidia.
Scripsit Paulus Kangiser
|